라틴어 문장 검색

spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
namque et Viennenses timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장9)
"coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:67)
"His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:76)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:2)
Cum sententiae perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo viro nihil firmius nihil verius, non esse restituendum Viennensibus agona;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 3:1)
Placuit agona tolli, qui mores Viennensium infecerat, ut noster hic omnium.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:2)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
quae omnia sciens populus iste Viennensibus tuis et accidisse prius et non accessisse posterius vestigia tam sacro-sanctae informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo mittat orationum suarum suffragia quibus exempla transmisit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:2)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION